- EVILMERODACH
- EVILMERODACHRex Babylonis. 2. Reg. c. 25. v. 27. post Nabuchodonosotem pattem A. M. 3472. Iechoniam Regem a vinculis liberatum mensaesuae adhibuit. Regnavit An. 23. secundum Totniel. 2. secundum Petav. 1. 10. de Doct. Temp. c. 7. Vide Ioseph. Antiqq. l. 1. c. App. et l. 10. Ant. c. 12. Euseb. de P. E. l. 9. c. 4. Hieron. et Theodoret. in Dan. c. 5. Sulpic. Seu. 1. 2. Bedam de 6. Aet. M. Salianum, etc. Deillo sic Marshamus: Evilmerodachus in Canone Regum Babyl. Ilvarodamus, patre mente capto, per septennium, regnum administravit; illo vero restituto, usque ad mortem eius una cum Iechonia Iudae Rege in vinculis suit, donec ei exstincto in regnum succederet. Sic throno potitus Iechoniam quoque liberat, sed res iniuste ac proterve administrat, imo et in patris cadaver iniurius est, Hieronym. in El. c. 14. v. 19. a Neriglissoroore suae sororis marito, quem Nericassolassarum praef. Canon vocat, peremptus, postquam vix biennium imperaslet, Betosus apud Ioseph. et Euseb. dict. loc. quo pacto Evilmerodachus (quem cum Balthsaure eundem Marsham facit) ex Nabopolassari posteris Rex ultimus, Dynastiae Assyriorum Babylone regnantium finem imposuit, succedentibus Medis, uti is docet Canone Chron. Sec. XVIII. 2. Reg. c. 25. v. 30. Vide quoque infra Nericassolassar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.